Carl Jackson şarkı sözleri

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem factorem cæli et terræ visibilium omnium et invisibilium Et in unum Dominum, Jesum Christum Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia sæcula Deum de Deo, Lumen de Lumine Deum verum de Deo vero genitum non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cælis Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus, et sepultus est et resurrexit tertia die, secundum Scripturas et ascendit in cælum, sedet ad dexteram Patris Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem qui ex Patre Filioque procedit Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum Et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi sæculi. Amen
Sanatçı: Carl Jackson
Türü: Belirtilmemiş
Ajans/Yapımcı: Belirtilmemiş
Şarkı Süresi: 6:25
Toplam: 36 Kayıtlı şarkı
Carl Jackson hakkında bilgi girilmemiş.

Fotoğrafı