daisy press viridissima virga şarkı sözleri
O viridissima virga, ave,
Que in ventoso flabro sciscitationis
Sanctorum prodisti.
Cum venit tempus
Quod tu floruisti in ramis tuis,
Ave, ave fuit tibi,
Quia calor solis
In te sudavit sicut
Odor balsami.
Nam in te floruit
Omnibus aromatibus
Que arida erant.
Et illa apparuerunt omnia
In viriditate plena.
Unde celi dederunt rorem super gramen
Et omnis terra leta facta est,
Quoniam viscera ipsius frumentum protulerunt
Et quoniam volucres celi nidos
In ipsa habuerunt.
Deinde facta est esca hominibus
Et gaudium magnum epulantium.
Unde, o suavis Virgo,
In te non deficit ullum gaudium.
Hec omnia Eva contempsit.
Nunc autem laus sit Altissimo.