i fagiolini historia di jephte şarkı sözleri

Cum vocasset in proelium filios Israel rex filiorum Ammon, et verbis Jephte acquiescere noluisset, factus est super Jephte Spiritus Domini, et progressus ad filios Ammon votum vovit Domino dicens: Si tradiderit Dominus filios Ammon in manus meas, quicumque primus de domo mea occurrerit mihi, offeram illum Domino in holocaustum. Transivit ergo Jephte ad filios Ammon, ut in spiritu forti et virtute Domini pugnaret contra eos. Et clangebant tubae, et personabant tympana, et proelium commissum est adversus Ammon. Fugite, cedite, impii, perite gentes, occumbite in gladio Dominus exercituum in proelium surrexit, et pugnat contra vos. Fugite, cedite, impii, corruite, et in furore gladii dissipamini. Et percussit Jephte viginti civitates Ammon plaga magna nimis. Et ululantes filii Ammon facti sunt coram filiis Israel humiliati. Cum autem victor Jephte in domum suam reverteretur, occurrens ei unigenita filia sua cum tympanis et choris praecinebat: Incipite in tympanis et psallite in cymbalis. Hymnum cantemus Domino, et modulemur canticum. Laudemus regem coelitum, laudemus belli principem, qui filiorum Israel victorem ducem reddidit. Hymnum cantemus Domino, et modulemur canticum, qui dedit nobis gloriam et Israel victoriam. Cantate mecum Domino, cantate omnes populi, laudate belli principem, qui dedit nobis gloriam et Israel victoriam. Cantemus omnes Domino, laudemus belli principem qui dedit nobis gloriam et Israel victoriam. Cum vidisset Jephte, qui votum Domino voverat, filiam suam venientem in occursum, in dolore et lacrimis scidit vestimenta sua et ait: Heu mihi! filia mea, heu decepisti me, filia unigenita, et tu pariter, heu filia mea decepta es. Cur ego te pater decepi, et cur ego filia tua unigenita decepta sum? Aperui os meum ad Dominum, ut quicumque primus de domo mea occurrerit mihi offeram illum Domino in holocaustum. Heu mihi! filia mea, heu decepisti me, filia unigenita, decepisti me, et tu pariter, heu filia mea, decepta es. Pater mi, si vovisti votum Domino reversus victor ab hostibus, ecce ego, filia tua unigenita, offer me in holocaustum victoriae tuae, hoc solum pater mi praesta filiae tuae unigenitae antequam moriar. Quid poterit animam tuam, quid poterit te, moritura filia, consolari? Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes, ut cum sodalibus meis plangam virginitatem meam. Vade, filia mea unigenita, et plange virginitatem tuam. Abiit ergo in montes filia Jephte, et plorabat cum sodalibus virginitatem suam, dicens: Plorate colles, dolete montes, et in afflictione cordis mei ululate! Echo: ululate! Ecce nunc moriar virgo et non potero morte mea meis filiis consolari, ingemiscite silvae, fontes et flumina, in interitu virginis lacrimate! Echo: lacrimate! Heu me dolentem in laetitia populi, in victoria Israel et gloria patris mei, ego, sine filiis virgo, ego, filia unigenita, moriar et non vivam. Exhorrescite rupes, obstupescite colles, valles et cavernae, in sonitu horribili, resonate! Echo: resonate! Plorate, filii Israel, plorate virginitatem meam, et Jephte filiam unigenitam in carmine doloris lamentamini. Plorate, filii Israel, plorate, omnes virgines, et filiam Jephte unigenitam in carmine doloris lamentamini."
Sanatçı: I Fagiolini
Türü: Belirtilmemiş
Ajans/Yapımcı: Belirtilmemiş
Şarkı Süresi: 22:39
Toplam: kayıtlı şarkı sözü
I Fagiolini hakkında bilgi girilmemiş.

Fotoğrafı