il novecento carmina burana [o fortuna] şarkı sözleri

Fortunae plango vulnera Stillantibus ocellis Quod sua mihi munera Subtrahit rebellis Verum est, quod legitur Fronte capillata Sed plerumque sequitur Occasio calvata Verum est, quod legitur Fronte capillata Sed plerumque sequitur Occasio calvata In fortunae solio Sederam elatus Prosperitatis vario Flore coronatus Quicquid enim florui Felix et beatus Nunc a summo corrui Gloria privatus Quicquid enim florui Felix et beatus Nunc a summo corrui Gloria privatus O Fortuna Velut luna Statu variabilis Semper crescis Aut decrescis Vita detestabilis Nunc obdurat Et tunc curat Ludo mentis aciem Egestatem Potestatem Dissolvit ut glaciem Sors immanis Et inanis Rota tu volubilis Status malus Vana salus Semper dissolubilis Obumbrata Et velata Michi quoque niteris Nunc per ludum Dorsum nudum Fero tui sceleris Sors salutis Et virtutis Michi nunc contraria Est affectus Et defectus Semper in angaria Hac in hora Sine mora Corde pulsum tangite Quod per sortem Sternit fortem Mecum omnes plangite
Sanatçı: Il Novecento
Türü: Belirtilmemiş
Ajans/Yapımcı: Belirtilmemiş
Şarkı Süresi: 4:05
Toplam: kayıtlı şarkı sözü
Il Novecento hakkında bilgi girilmemiş.

Fotoğrafı