istvánffy chamber choir libera me: absolutio şarkı sözleri
Libera me, Domine, de morte
æterna in die illa tremenda, *
quando cæli, movendi sunt et terra.
V. Deus, vita viventium, spes
morientium, salusque omnium in
te credentium, miserere omnium
ex hac luce migrantium. * Quando
cæli, movendi sunt et terra.
V. Tremens factus sum ego et
timeo, cum discussio venerit atque
ventura ira. * Quando...
V. Dies illa dies iræ, dies calamitatis
et miseriæ, dies magna et amara
valde. * Quando...
V. Dum cælum mutatur, et terra
movetur, tunc veniet Sanctus
sanctorum in nubibus cælorum,
ostendens vulnera sua. O quam
felix anima, quam levat iustitia,
dicens in gaudio viso suo Domino:
miserere mei, miserere mei, tu mea
spes, iustorum et requies, Sancte,
suscipe me. * Quando...
V. Quam dulcem vocem audient
iusti, quibus dicetur: Venite,
benedicti Patris mei, percipite
regnum, quod vobis est paratum. *
Quando...
V. O, Domine, Rex regum,
imaginem tuam ne deseras, sed
potius miserere, quam irascaris. *
Quando
V. Sancte Michael archangele,
libera, Domine, animas omnium
fidelium defunctorum de manu
Belial. Defendet eas Jesus Christus,
hic et in futuro, amen. * Quando
cæli, movendi sunt et terra.
V. Dum veneris iudicare sæculum
per ignem, * quando cæli, movendi
sunt et terra.

