secrets of the moon metamorphoses şarkı sözleri

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nulloSponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.Postquam Saturna tenebrosa in Tartara missoSub love mundus erat, sublit argentea proles,Auro deterior, fulvo pretiosior aere.Tertia past illam succesit aena proles,Saevior ingenlis et ad horrida promptior arma,Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.Protinus inrupit venae peioris in aevumOmne nefas: fugere pudor verumque fidesque;Neve foret terries securior arduus aether,Adfectasse renum caeleste gigantasAltaque congestos struxisse ad sidera montes.Tùm pater omnipotens misso perfregit OlympumFulmine et excussit subiectae Pelion OssaeObruta mole sua cum corpora dira iacerent,Inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,Et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,In faciem vertisse hominum. Sed et illa propagoContemptrix superum saevaeque avidissima caedisEt violenta fuit: scires e sanguine natos.
Sanatçı: Secrets Of The Moon
Türü: Belirtilmemiş
Ajans/Yapımcı: Belirtilmemiş
Şarkı Süresi: -
Toplam: kayıtlı şarkı sözü
Secrets Of The Moon hakkında bilgi girilmemiş.

Fotoğrafı